Spiritual Experiences (Buss) n. 3741

Previous Number Next Number See English 

3741. De iis qui contemnunt Verbum et cultum divinum, et putant admittendum, ut teneantur homines in vinculis Erat phalanx spirituum antrorsum, surgens a latere Gehennae, et in altum veniens antrorsum, ex sphaera eorum percipiebatur, quod vilem facerent Dominum, et se extollerent, quod ex sphaera eorum phantasiarum manifeste percipiebatur, quae diffusa, et continuabatur; ii erant superne antrorsum, et agebant per undulatoriam vibrationem, per quam etiam loquebantur, nam loqui per undulationem saepius prius factum, undulatio cadebat versus genu sinistrum, seque extendebat versus plantam et sub plantam pedis, qua significatur crassissimum eorum phantasiarum, cum genu id quod subtilius est, genu antrorsum et pes sunt ossea, qua re tales sunt, quorum loquela undulatorie vibratoria illuc cadit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church