375. Sub pedibus meis tamdiu tremefactio perstabat, ex eorum tumultu atroci, ut inde eorum ferocias perciperem: observandum est, quod phantasiae spirituum tales sint, ut actualiter inducant sensum, prorsus ut corporis, dum eas intendunt, sed eas tollit Deus Messias. Hoc nemo poterit credere, nisi qui id novit: imo in corpora humana potuissent diros cruciatus inferre, et similia, quae incredibilia sunt, nisi Deus Messias continuo arceret.