3762. De Quakeris* Loquutus cum spiritibus Quakerianis, qui sunt antrorsum aliquantum altius, inde mecum loquuti dicentes quod essent spiritus ab aeterno, sic spiritus sanctus, quibus dicere datum quod nullus spiritus ab aeterno, annon scirent quod homines fuerint, ex eo etiam quod adsciscant novos spiritus ad se, ut sint cum iis quoque spiritus sanctus, et quod Solus unus ab aeterno, Dominus, Qui sanctus aut Ipsa Sanctitas; cumque dicerem quod ab Ipso omne Bonum et Verum, omnis Innocentia, omnis Pax et omnis misericordia, tunc in se se retraxerunt, quasi quod intus (hissna; quaerere datum unde habeant quod possint cogitare, dicebant ex semet, tandem quod aliunde, sed non scirent unde; sed hoc erat eorum mendacium, nam quod ex semet vivant, cogitent, loquantur, hoc percepi eorum esse fidem; tum quod ex se omnia possint, quare etiam tentarunt multa, sed in occulto, nam in occulto agunt, ut vix aliquis spiritus sciat quod ab iis, sed incassum; tandem quia se omnia posse dicebant, et convicti quod homines fuerint, et tamen se sanctos praedicant, declarati sunt aperta voce a me, ab aliis, quod sint spiritus spurci, prophani, multo magis quam stercorei, cadaverosi, excrementitii, et nihil nisi quam excrementum abominandum, quod iis dictum aperte, nec quicquam respondere potuerunt. * 3763 deest