Spiritual Experiences (Buss) n. 3775

Previous Number Next Number See English 

3775. Praeterea nominantur Christiani, in eorum conventu audivi eos, et forte quoque de Domino loquuti, sed ita se res habet, quod secundum doctrinalia sua agnoscunt tres personas, tum quoque agnoscunt Verbum, sed non curant, nam se quoque agi a spiritu sancto dicunt, quare quoque sciunt de Domino, et in eorum conventu quoque passim praedicant, sed hoc ita se habet, spiritus eorum non aliter possunt loqui quam secundum eorum doctrinalia memoriae, nam spiritus cum ducunt hominem, [quisque] putat [se] esse hominem, et induit ejus memoriam, proinde doctrinalia, quae hauserunt ab aliis, in conventibus eorum, quare non aliter possunt praedicare; quod communis lex est, nempe quod spiritus nihil contra eorum doctrinalia et persuasiones possit proferre, nec addere quicquam ex suo quod non est in eorum memoria, inde praedicant sicut alii; sed usque nihil curant Dominum, sed solum spiritum sanctum, sicut quoque Catholici agnoscunt Dominum, et praedicant Ipsum, at in altera vita sunt quidam inimicissimi, ita etiam Quakeri, quare in altera vita nihil sciunt de Domino, et sunt rebelles contra Dominum, se tunc pro spiritu sancto venditantes, de quo jugiter cogitaverunt in vita sua, nam jugiter exspectarunt spiritum sanctum in conventibus et alioquin, cum ita sint, et spiritus per eos loquentes putant eos esse, sequitur, quod ii sint, qui in altera vita se prioribus associant, et pro spiritu sancto venditant; qui continue in vita putavit loquutum ex spiritu sancto, et spiritus eandem personam cum eo fecit, in altera vita non potest non quin etiam talis sit, ut sit spiritus sanctus; ita tunc per alios loquuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church