Spiritual Experiences (Buss) n. 3782

Previous Number Next Number See English 

3782. Quod homo non aliter scire possit, quam quod ex semet [Hoc] ostensum, apud spiritum loquentem ab aliis, cui etiam dictum, quod alii spiritus per eum loquantur, et quod non sciat aliter quam ex se, qui spiritus alii isti infundunt ei suas cupiditates et persuasiones, ita non potest scire aliter quam quod ex semet, quod cum dictum datum ei observare, quod sic agnovit, et sic a societate ista secedere visus; ut id scirem, etiam nunc et multoties prius contigit, quod spiritus infuderint et cupiditates et persuasiones, et tunc non aliter sciverim, quam quod ex me; loquutus tunc de iis, quod spiritus apud hominem non possint persuasiones infundere, cum is prius non in ea persuasione est, sed quod possint cupiditates, et sic persuasiones a cupiditatibus, sicut solet fieri, tum etiam non solum excitare cupiditates, sed etiam accendere multum, quandoque ad turpem iram et insaniam, quod apparet, cum homo vehementer irascitur, et nihil aliud cogitat quam vindictam aut necem,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church