3784. De Quakeris Observatum est, cum explorare vellent eorum doctrinalia et arcana cultus, et cum eos instruere, quod toties averterent per varias inventiones, loquendo de aliis, deducendo ad alia, etiam ad ea quae inhonesta, sic amovendo, nam cum aliis de suis doctrinalibus, nec de aliorum loqui volunt; tametsi cupiunt audire aliorum, sed ita, ne iis imprimantur, seu ne ii persuadeantur, ita incognito, et quasi alter qui dicit, non observet: sphaera eorum inde, quod nihil loquantur de talibus, nec aperiant sua doctrinalia aliis, et sua arcana, est talis, ut alii spiritus nequaquam cum iis esse possint, indignantur, irascuntur, quod sic occultent, et quod sic avertant, nam spiritus cum non possint scire aliorum arcana, eos non sufferre possunt, nam curiosissimi sunt: quare spiritus Quakeriani separati vivunt ab aliis.