3791. De ideali repraesentatione In statu medio inter somnum et vigiliam, propius ad somnum, repraesentabatur mirabiliter dens, non erat in forma dentis, nec quicquam simile denti, cum in vigilia, non potui scire minus exprimere quid esset, sed quod dens perceptum, qui sicut desiderium erat, verteretur in quoddam quasi coagulatum lacteum; id ex loquela coelestium, quod desiderarent ut naturalia talia fierent, significata per dentem, inde constabat qualis idea quoque datur, quae in statu isto, sic a spiritibus interioribus, bene noscitur quid sit, tametsi nulla forma et apparentia dentis, sed solum erat perceptio dentis, ut inde sciretur quod naturalia significentur; erat quoddam latum sicut planum pro dente repraesentatum.