Spiritual Experiences (Buss) n. 3793

Previous Number Next Number See English 

3793. De Quakeris Per aliquot dies apud me fuerunt spiritus Quakeriani, qui se spiritum sanctum venditant, et quidem aliqui in mundum spirituum missi, qui quod Quakeri fuerunt, iis dictum, et volebant alii iis ostendere ubinam fuerint, et quales fuerint in terra; nam hoc in altera vita, permittente et concedente Domino facile est; ex praesentia eorum per aliquot dies apud me, percipere datum, quales sunt, quod nempe se praedicent ab aeterno, et spiritum sanctum, et nihil minus curant, quam Dominum, in Quem, quantum relaxatum iis vinculum, invecti sunt contumeliose, sed subdole, ex natura eorum, quod nihil palam dicant, quare dolus eorum in eo consistere expertus, ut non ausint propalare cogitationes, at quantum in occulto, faciunt, timent jugiter ne quis audiat, quare etiam petebant, ut soli essent, tunc multa dicerent; quare in occulto dolosi sunt, retrahente eos natura eorum, quod occultare velint sua; differt hoc genus doli a caeteris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church