3797. De spiritibus Quakerianis Relaxabatur vinculum spiritibus Quakerianis, qui se spiritum sanctum praedicant, tunc primum in obvium insontem ruebant phantasiis, qui apud me, sed quia phantasiis agebant, sicut solent in vita, non eum excitare poterant, sed sibi videbantur videre eum, et sic male tractare eum, talis phantasia potest vocari phantasia illusiva, cum putant esse eum, sed non est nisi phantasia eorum, quae loco eorum, quae iis qui non sciunt, apparet sicut idem esset, sed cui Dominus concedit, novit quod solum imago eorum phantasiae inducat similitudinem tanquam esset: sic ut ne quidem sit aliud subjectum, sed modo phantasia sic formata in ejus imaginem, quae est quoque phantasia aerea: tales sunt illusiones horum spirituum, congruentes naturae eorum, quia spiritum sanctum se praedicant, et hoc quidam credunt, et sic quod ab aeterno.