3820. At hominis praerogativa prae bestiis est, quod possit cogitare et intueri illa quae superiora seu interiora sunt, nempe spiritualia et coelestia, quae bestiae nequeunt, et sic pro fine habere societates alterius vitae, si non fines hominis spectent ea quae sunt vitae spiritualis et coelestis, hoc est spiritualia et coelestia, seu bonum et verum spirituale et coeleste, tunc non habere potest aliam vitam quam eam quam bestiae, nam fines ostendunt, quae et qualis vita, et quod spiritualia et coelestia sint vitae humanae propria, sic ut sint illorum recipientia; quare qui in alteram vitam veniunt, nihil prorsus instructi de spiritualibus et coelestibus, sunt instar ligni, et in iis vix aliquid vitae apparet, antequam instructi sint in cognitionibus fidei, seu initiati; exinde nunc constat, qualis vita iis qui non aliud spectant quam corporea, mundana, et terrestria; quorum nisi Dominus misereretur, et daret iis facultatem intelligendi, sicut bruta dissiparentur. 1748, 2 Nov.