Spiritual Experiences (Buss) n. 3832

Previous Number Next Number See English 

3832. * De spiritibus qui dissimiliter loquuntur sed similiter cogitant Venerunt spiritus antrorsum, iis praemissa sphaera prophana, [ego] putans inde, quod venturi spiritus prophani, sed erant eorum contrarii seu hostes, qui se ponebant supra caput meum; quod hostes essent, inde compertum quod inspirarent contra eos molestiam, et alia quae inimicitiae sunt, contra eos. * in ms. 3822 imprudenter in 3833 emendatum est et 3823 omissive immutatum relictum, cum auctor paragraphos 3822 ad 3906 respective in 3832 ad 3916 corrigeret, cum eventu, quod 3822-31 sic prorsus deessent; ita hic idem articulus in indice ad Loqui ut 3822-37, ad Cogitare (erronee) ut 3823-37, ad Loquela ut 3833-37, sed caeteris in locis ut 3832-37 designatus est


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church