Spiritual Experiences (Buss) n. 3838

Previous Number Next Number See English 

3838. De spiritu sancto Erat spiritus subtilis apud me, qui subjectum eorum qui supra caput dolosi sunt, qui invenerunt tale subjectum, qui credidit se a spiritu sancto agi, tum quod is spiritus sanctus esset, nam qui in vita, ut Quakeri, se a spiritu sancto ita agi putant, in altera vita facile se credunt spiritum sanctum esse, quia in vita corporis persuasi quam in iis, et ii imprimis possunt esse subjecta eorum, qui pro spiritu sancto se volunt coli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church