Spiritual Experiences (Buss) n. 3840

Previous Number Next Number See English 

3840. Subito tunc inspectus ab angelicis spiritibus, qui exquisite percipiunt, quod tales spiritus tunc adsunt, nam pervertunt vasa seu ideas, ut influere nequeant; cum inspectus, subito extensus erat in longam fasciam paulo ante oculos, cui involutus, et sic relictus, ut exspectarent quid ageret, ille se revolvere conans, et fasciam torquebat diversimode (secundum phantasias interiores, quas non percipere dabatur, sed solum videre ex fascia quomodo agit) mox se in extremo fasciae involvebat per oculi sinistri exteriora, in cerebrum, et inde retro ad nervi optici fere conjunctionem; inde ab oculo, conjectus inter crines capitis; quae significabant, quia spiritus sanctus, quod possidere vellet omnia spiritualia, et naturalia, ita scire omnia, sicut opinio est de spiritu sancto; mox disparuit fascia seu velum longum fasciae instar, et inconspicuum se faciebat, ita ostendere conans, et putans, quod spiritus sanctus esset, quia inconspicuus, et quidem ante oculum sinistrum, ubi praesentia inconspicua, ample erat percepta; ita inducens putare quod spiritus sanctus esset; postea quoque luminosum quoddam obscurum sistebat, sicut lumen spiritus sancti, de quo multum solent praedicare, per quod solum luminosum obscurum intelligunt, non autem lumen intellectuale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church