3847. De vinculis conscientiae Quia dolosi, qui supra caput, nulla conscientia sunt, sed apud eos laxatum ita est vinculum conscientiae, non sciunt quid conscientia, quare apud me, inducere volebant etiam id quod indifferens esset, etiam conscientiam esse debere, sic quicquid obvium, infundunt conscientiam, absque discrimine, ita apud eos, quibus conscientia seu vera, seu spuria, inducunt, quod conscientiae sit hoc et illud facere, sicut apud me, quod ederem et emerem certo loco, quia probi, et sic porro; inde etiam spuriae conscientiae, quod nempe angantur conscientiae quasi morsu, si hoc aut illo quod non peccatum est, anguntur; dicere datum iis, quod conscientia ferantur, si non malum possint patrare, nam diabolus talis ut quasi conscientia feratur, quia anxietate, quod malum cogitare, loqui et facere nequeat, ut etiam homines quidam sunt.