Spiritual Experiences (Buss) n. 3849

Previous Number Next Number See English 

3849. Quod per externa inducitur natura Ex iis qui supra caput, qui resistebant ne hoc scriberem, instructus, quod homo per externa vincula trahat naturam, ut appareat quasi bonus, nempe per timorem suae vitae, sui honoris, suae famae, sui lucri, et aliarum rerum quas amat, et quod timores isti, qui sunt vincula externa, inducant naturam talem, ut non solum caveant sibi, et occulto agant, sed etiam ut quasi probi appareant, cum tamen intus lupi, sicut sunt dolosi qui supra caput: inde constat quid in altera vita poenae, quae tandem inducunt quasi naturam, ut detine ri queat a malis, vincula externa non rescit spiritus dein, sed usque ita adhaerent, ut in minimis per ea possit abduci, nam quasi naturam fecerunt. 1748, 3 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church