3860. De sensu communi naturali Prius [3160-65] de iis qui constituerunt sensum communem [actum est] , nunc [mihi] sero tempore cum ivi in lectum, auditus susurrus tonans circum occipitii totam regionem, perstans, et quidem descendens ex altiori loco supra occipitium; quod a spiritibus perceptum, sed quinam essent, non novi, nec potuerunt ita loqui, ut alii, quare mihi dictum quod referrent sensum communem involuntariorum, seu cerebelli, sicut prius visi sensum communem voluntariorum; dictum quod ii percipere bene possent hominis cogitata, sed non exponere et eloqui, sicut cerebellum, quod percipit omne id quod cerebrum, sed usque non evulgat, seu cogitare ita aut loqui potest, quod cerebri est prae cerebello, dicebatur de iis quod singula perciperent, sed quia ego non percepi eos, nec excitarent ii cogitata mea, sicut priores et alii, non potui aliter quam ex dictis aliorum scire, quod omnia cogitata perciperent exquisite, ut nunc volunt; nam cerebrum est in turba, id vero in quiete.