Spiritual Experiences (Buss) n. 3863

Previous Number Next Number See English 

3863. Quod progressionem attinet, sensus communis naturalis in facie, quod primum occupavit totam faciem, dein sinistram partem faciei, tandem modo aurem, nunc mihi datum percipere, quod olim homines cum fuerunt quasi in statu integritatis, tunc naturalis operatio, proinde cerebelli, ostendebatur illico in tota facie, tam mutationes ejus affectionum, seu coelestium, quae sunt faciei dextrae, quam spiritualium, quae sunt faciei sinistrae; cum affectiones boni cessarunt, et successerunt modo cupiditates foedae, tunc recessit operatio naturalis in faciei partem dextram et se recepit in sinistram, in quam a spiritualibus agit, ita ordine inverso, nempe non a coelestibus ad spiritualia, seu a dextro ad sinistrum, sed a spiritualibus ad coelestia, sic a sinistro, sed non licet a sinistro ad dextrum, seu a spiritualibus ad coelestia; quare custoditur facies dextra a Domino, ne ex sinistro illuc se extendant, quod constat ex fide, quod fides sit absque affectione boni, cui fidei non licet intrare in affectiones boni, sic in coelestia, quare separata est, et hodie est fides scientifica, aut memoriae, per quam volunt intrare in coelum, tametsi nulla affectio boni, seu amor; nam putant si modo fidem habeant, quod salventur, cum vita contraria sit, mere cupiditatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church