Spiritual Experiences (Buss) n. 3869

Previous Number Next Number See English 

3869. Quod propriis ideis quoque puniantur Erant apud me, qui non subjecta habebant, sed usque per spurcissimas ideas influere [conabantur], quare ideas suas faciebant visibiles prope me, quod in altera vita fieri solet, quod ideae sistantur visibiles, seu quod per phantasias sistere possint aliquid sicut visibile alibi, cum tamen nihil sit nisi phantasia: quare quaedam infantem idea sistebat ante me, quod percipere datum esse solum phantasiam alicujus ita visibilem factam, quare adducebatur ea ad visibilem suum infantem, et tale ore suo sicut canem arripere adacta et sic cum cane aut mure in ore aufugere ad tergum, ubi cruciabatur dire, cum vomitu, et versa in foeditates, quibus talia repraesentantur, nam dolosissimum erat, quod molita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church