3872. De regno Domini Quidam qui in vita corporis potens prae aliis, in altera vita retinuit, quod etiam imperare vellet, cui dictum, quod in alio regno sit, quod aeternum, et quod imperium ejus in terra cum mortuus, etiam exspiravit et mortuum est, et quod nunc non aestimatur quicquam quam secundum bonum et verum, et secundum misericordiam, Domini, in qua sit, sicut in terra, quod nullus fere aestimatur nisi propter opes, et propter gratiam apud principem, similiter in hoc Regno, opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud principem est misericordia Domini: si aliter velit imperare, quod rebellis sit, nam in alius Regno est: ita parum admonitus non multa nunc loquitur.