Spiritual Experiences (Buss) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. Quod solum phantasiae sint, quod tales videantur esse, et quidem tales phantasiae, ut animae {1} in eo statu nequaquam [illas] {2} discernere queant a realibus @1 sic J.F.I. Tafel; ms. animabus$ @2 sic J.F.I. Tafel$

De quibus dictum et pluribus in locis {1} ostensum est quod phantasiae solum regnent, quae tantam quasi actualitatem induant, ut putent se sensu tangere ea, sicut vestes, et similia prorsus ut in corpore; similiter quod in cryptis subterraneis sibi videantur esse, tum quod in alto coelo supra alios, cum tamen dispersi sunt per universum orbem: si modo phantasiae flectuntur seu vertuntur, qui in infimis sunt, possunt sibi videri quod in altissimis, et sic porro. 1747, die 24 Dec. @1 inclarum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church