Spiritual Experiences (Buss) n. 3890

Previous Number Next Number See English 

3890. De Dippelio Loquutus mecum Dippel, et interrogabam quid crediderit de spiritibus, dixit quod crediderit quidem spiritum vivere post mortem, sed vitam obscuram, ita non aliter potuisse credere dixit, quin si abstraheretur vita corporis, id quod remansurum obscurum foret, quod non aliter cogitare potuit, cum in vita corporis poneret vitam, et tamen spiritum fassus, cujus non aliam ideam habuit, quam larvae; quia tunc in tali obscura vita vixit, ei dictum quod [angeli vivant] in summa luce, in summa intelligentia, in sapientia et in felicitate seu delectationibus summis oriundis ex affectionibus boni. 1748, 6 Nov. Confirmabat opinionem ejus in vita corporis, quia vidit quod bruta quoque vitam haberent paene sicut homines, et quia fassus spiritum, et quod aliquid superadditum esset homini prae brutis, quod aliquid obscurum esset; interius ejus idea non penetravit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church