3901. De incolis coeli stelliferi Cum exscriberem ea quae de spiritibus telluris in universo stellifero, qui progrediuntur ad nonum usum [3270 ff.], erant apud me, tum quoque deus eorum supra caput ut prius; ii passim loquebantur, sed parumper modo, nam tacentes erant, dicebant quod loqui possent, et mirati quod possent, sed dicebant quod loqui mecum sicut hic, esset iis perquam obscurum, ut vix scirent quid dicerent; nam sic quod non vita eorum esset in loquela nostra, quare iis est loquela, in qua vita eorum est, quam trahunt ab usu nono, ad quem progrediuntur, sic iis est talis loquela, quae vix per ideas nostris similes expressibilis esset, et foret eorum loquela tam obscura nobis, sicut nostra est iis, nam ubi vita ibi loquela, et ibi lux et intellectuale loquelae.