Spiritual Experiences (Buss) n. 3906

Previous Number Next Number See English 

3906. Recessit postea, et loquutus cum eo et qui cum eo, de amore, quod amor sit qui determinat omnia et singula, et quod absque amore, nihil non esset confusum, quia prorsus indeterminatum, et quod amorum genera et species, et eorum differentiae innumerabiles et indefinitae sint, quae societates discriminant, et quod vita coeli, proinde societatum coeli, sit vita amoris, nempe quod unusquisque amet proximum plus quam semet: vita illa ei repraesentata cum perceptione, qua repraesentata, appercipiebat, quod tam longe abesset ab ea vita, ut nusquam putaret se venire posse in coelum, nam percipiebat amorem sui repugnantem, ejus perceptio mihi communicabatur, sic quantum abesset a coelo; ei dicere dabatur, quod dabilis sit, quia dubitare incepit an dabilis, ex amore conjugiali, in quo quoque fuerat, quod amant conjuges prae semet, tum quod liberos, ita agnovit quod dabilis, cum in amore conjugiali dabilis, etiam in caeteris inde derivatis, nam datus quoque velle amicis melius quam sibi, quare in eam vitam is missus, agnoscebat quod dabilis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church