391. De cruciatu eorum, qui contra alios violentia utuntur, et inde gaudent quod opprimant, sic de quibus praedicatur sanguis, violentia, oppressio [vide 377]
{1} Quia phantasiae correspondentes manent post vitam corporis, ac interiora eorum tunc patent, ideo ii qui violenti sunt et oppressores proximi {2}, ex quacunque cupiditate, cruciantur ita in inferno, quod {3} cum maxima cupiditate eos, quos phantasia capiunt, dilanient, mactent, securi secent {4}, et mille aliis modis crucient {5}; qui sanguinei, ii a sanguine maxime gaudent, quo major cruciatus, eo major delectatio quae tanta perhibetur apud eos, ut omnia delectamenta dicant superare; sed ii iterum exponuntur simili cruciatui a sociis, quibus iterum ii similiter laetantur, usque dum ita sunt cruciati, et tamdiu, ut desistant, et quia horror talionis eos occupat {6}, tandem delectatio ista perit, sic demum devastantur. 1747, die 24 Dec. @1 390 deest$ @2 ms. oppressores, proximi$ @3 h.e. ut$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. secant$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. cruciant$ @6 ms. occupant$