3915. De amore Perceptum, quod formae variationes sint quae sunt cogitationis, ita quae sunt falsi et veri, sed quod amor sit extra formas, qui producit variationes formae, et qui produci videtur ex variationibus formae; ex amore, qualiscunque est secundum subjecta, producitur jucunditas, quae est amoris. 1748, 9 Nov.