3917. De Memoria Ostensum cum spiritus agunt ex memoria sua particularium in hominem, expertum, quod tunc homo non aliter sciat, quam quod prius id sciverit, sicut hodie etiam ostensum, inde recordatio talis, de qua Cicero, quasi noverit prius, inde constat qualis confusio oriretur, si spiritus ex memoria sua particularium agerent in hominem, et non ex memoria hominis. Prius quoque egit spiritus ex sua memoria particularium in me, tunc nec aliter sciebam, [quam] quod hoc noverim, cum tamen ne hilum noverim, inde quoque scitur, qualis confusio, si spiritui esset memoria particularium. 1748, 9 Nov.