Spiritual Experiences (Buss) n. 3922

Previous Number Next Number See English 

3922. De lascivis Sunt lascivi, qui pro fine solum habent lasciviam, uxores cum habent, non curant conjugia [nisi] solum lasciviae causa, quae finis eorum, in conjugiis sic infantes non cupiunt, quia tunc uxor gravida non possunt lascive cum ea degere, nam finis regit omnia; quare etiam proni sunt ad lascivias extra eas quas habent cum uxoribus, quas exercent turpibus modis, et sic eas, quae alioquin fierent uxores bonae, pervertunt et ad lascivias auferunt; cum lascivi nequeunt esse cum uxore, tunc eam nauseant, et cum scortis lascive degunt, ita quoque uxores eorum scorta fiunt, nihil curantes debitum conjugiale, nec procreationem sobolis, ita faciles ad meretricatus; timent cum aliorum conjugibus, tam quia nauseam acceperunt ex uxore, quare uxores fastidiunt, quia etiam [eae] tales quoque esse sibi persuadent, sed meretricatus in conjugio pro nihilo aestimant, modo lascivias exercere possint, et nihil curant quod uxores eorum etiam tales sint. Ii supra caput satis alte sed retrorsum paulum habitant: operantur in bulbum penis, quem incendunt, et ei dolorem infligunt, cum iis loquutus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church