Spiritual Experiences (Buss) n. 3937

Previous Number Next Number See English 

3937. De conscientia Qui nullum conscientiae vinculum habent aut curant, ne quidem sciunt quid conscientia, quare inducere tentarunt cuicunque rei etiam indifferentiae, conscientiae vinculum, non scientes quomodo se habent vincula conscientiae, quae eadem sunt ac debita, sicut debitum conjugiale, est vinculum conscientiae, sed insinuatum, quod vincula conscientiae seu debita sint quae sunt boni et veri, seque habeant secundum amores, eorum gradus, consanguinitates et affinitates quae omnes spectant Dominum, Qui Solus est Vinculum, et dat percipere. 1748, 9 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church