Spiritual Experiences (Buss) n. 3939

Previous Number Next Number See English 

3939. Quid nihil esse Perceptum, quod nihil esse, significet, non esse nisi malum, nam malum in se est mors, quare nihil respective ad vitam: quod bonum et verum sit omne, constat, quare malum et falsum est nihil. Inde humiliatio usque adeo, ut nihil sit, cum confessione interna quod nihil boni et veri in se, sed omne bonum et verum apud se esse Domini. Significat etiam quod respective ad maximum hominem, sit modo exiguissima particula, ut sit quasi nihil, nam per maximum hominem influunt omnia et singula ejus, ita quod sit sicut particula aeris respective ad totam atmosphaeram, seu ut particula aquae ad oceanum: ita quia respective ad maximum hominem nihil fere est, in veritate fidei est, cum se pro


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church