3941. Quod repraesentationes quaedam et plura sint variationes societatum Progressiones ab uno loco in alterum, quae non ex phantasia existunt, significant mutationes societatum, nam omnes societates suum situm habent, quare omnis mutatio situs venit a mutatione societatis, in genere hoc verum esse observatum, ita in particulari, quare locorum mutationes similiter se habent, sic ut non sit minimus passus, qui non existat a mutatione societatis.