Spiritual Experiences (Buss) n. 3949

Previous Number Next Number See English 

3949. Aristoteles tunc missus in statum, quem habuit cum primum in mundum spirituum venit, sed quod miratus, se applicuit ad dextram aurem, non ad sinistram, et ibi loquutus quoque rauce, sed sane; percepi clare quod alius prorsus ac ejus asseclae, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit talia, quae scripsit, sic ut ejus philosophia prodierit ex cogitatione, quam descripsit, sic ut termini ejus essent solum voces, quibus cogitationes suas exploratas descripsit, et sic a cogitatione ivit ad terminos, qui dein dicti scholastici, ex quibus philosophia; tum1 quod ex delectatione affectionis, quae regnavit, et eum ad cogitandum excitavit, ita erat ejus quod ex affectione, et inde delectatione actus, cogitaverit, et cogitationes suas ita descripserit; quare is ad dextram aurem; at ejus asseclae, non ex cogitatione ad terminos [iverunt], sed ex terminis, qui scientia facti, ex tali pulvere ad cogitationem, quod est inversum, ita a tenebris et mortuis ad lucem cogitationis, in qua tunc non inveniunt lucem sed tenebras, nec cogitationem, sed quoddam grumosum, confusum; inde ad delectationem, quae [talibus] non dari potest nisi ex quadam affectione quae non est affectio et inde delectatio cogitandi sed cupiditas externa, sicut honoris sui, et crassius adhuc ob dignitates prae aliis diversis modis, tum ob lucrum, quae nulla sunt apud eos, qui ex affectione, et inde delectatione excitati cogitant, et talia formant et excludunt, haec causa erat, quod Aristoteles ad aurem dextram erat, caeteri ad sinistram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church