3970. De equo nigro Sunt spiritus qui omnia habere cupiunt, et tamen non se determinare possunt, ad aliquid possidendum: et sunt qui omnia scire cupiunt, et tamen non se determinant ad aliquid ut sciant, solum cupiunt habere, et hi cupiunt scire, nec quicquam habent, nec sciunt, ii percurrebant in memoria mea, ut viderent perplura, in cupidine tali, sed nullibi morari volebant, et delectari aliquo certo, sicut palatia quae viderim in urbibus, palatia picta et talia, nec se determinabant ad videndum aliquod certum, cupiebant omnia, ita transcurrentes, cupiditate indeterminata.