Spiritual Experiences (Buss) n. 3980

Previous Number Next Number See English 

3980. Causa indignationis bonorum spirituum tunc propalata, missus in statum suae persuasionis, quod bona opera nihili sint, modo fides sola; ex persuasione ejus diffusa inter plures tales, sphaera orta est tam communis, ut putarent spiritus se disparere, sicut nulli essent, seu sicut diffusi in atmosphaeram, conquesti quod sic non scirent num spiritus essent, seu num viverent vel non viverent: talis erat sphaera, cum surriperentur iis bona opera, quibus quia ipsa bona quae ex fidei charitate facerent, quae surriperentur, sic fulcra [sunt], quibus insisterent, seu ipsa ultima, quae sunt effectus, ultimis usibus, seu effectus, ubi usus terminantur, et in quibus terminantur, qui sunt usus, quos interiores producunt - surreptis, apparent sibi vix vivere, sed esse in communi sphaera, sicut sola cogitatio; talis sphaera erat tristis, nam nihil determinatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church