Spiritual Experiences (Buss) n. 3990

Previous Number Next Number See English 

3990. De Domino Spiritus mali, [qui] sicut solent, continue in falsitatibus et negationibus sunt de Domino, infundebant quoddam de angelis, dicere datum, ut mihi ostendant, nunc, si vel unum angelum [sit], ita, ubi[nam] coelum - ubi in omni sapientia, intelligentia, nunc, in amore mutuo, in veritate, in luce, sunt - praeter angelos et coelum, qui agnoscunt Dominum, quod sit vita omnium, et quod ab Ipso habeant omnia quae dicta, et felicitatem; sed non potuerunt, nam si adessent, potuissent intra tantum tempus jam, quod est 3 1/2 annorum, ostendere, sed nusquam potuerunt. 1748, 18 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church