Spiritual Experiences (Buss) n. 4002

Previous Number Next Number See English 

4002. De Providentia et influxu Infestatus sum a spiritibus, quomodo vitae Domini influxus dari queat in omnia et singula hominis, quae cogitat tam diversimode, quoad objecta quae videt tam diversa, quoad colloquutionem plurium, de variis, nunc de hac re nunc de illa, ita de centum, quomodo tales conveniunt, et non alii, inde tales loquelae non aliae, tum quae sequuntur ex uno consilio hominis, ex quibus aliae successivorum series, et plura quae concernunt influxum et providentiam Domini, in quibus detentus, usque ad defatigationem a spiritibus, nec potui exsolvi: repraesentatum mihi qualia sunt, nempe ut camera grisei coloris, non verrita, ubi inconditum quoad argillaceum et aliud.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church