Spiritual Experiences (Buss) n. 4011
4011.
De memoria Repraesentatus quidam, qui solum memoriae studuit in vita, ac in memoria posuit omnium intelligentiam et sapientiam, putans quod tantum sapiat homo, quantum memoria tenet, cum tamen potius
contrarium est, quod tantum minus sapiat, quantum memoria corporea tenet; repraesentata ejus vita qualis, per animal visum in obscura luce, flavum, ut equus, ut vacca, ut vitulus, ut canis, erat
repraesentatio equi, et subibat repraesentatio sequentium in eodem, sic ut esset quasi animal, unum, in quo omnia ista, seu animal ex iis compositum, dictum quod non equus usque equus, non vacca sed
vacca, non vitulus sed vitulus, non canis sed canis, ita unum animal quandoque repraesentatur, in quo ut in composito caetera.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church