Spiritual Experiences (Buss) n. 4013

Previous Number Next Number See English 

4013. Porro de influxu Actiones non influunt in ideas, proinde non in voluntatem et cogitationem, sed cogitatio et voluntas in actiones, similiter quoque ideae angelicae per ideas spirituum in hominis cogitationes; at scire quomodo influunt, est scire velle quomodo fibrae se habent in principiis, tum in cerebro ubi pultis instar sunt, tum denique secundum fluxus inextricabiles in musculos, et perplures et innumeros antequam una actio existit; unaquaevis idea est tale commune quid, sicut actio est respective.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church