Spiritual Experiences (Buss) n. 4016
4016.
De omnipraesentia Domini Qui in ultimis et ex ultimis cogitant, non capere possunt, quomodo Dominus possit esse omnipraesens; sed hoc, ut aliquantum capiatur, sciendum, quod in altera vita, non sit
spatium, nec tempus, ita omnes tam praesentes, ut juxta sint, si vel forent in ultimo universi: constare etiam potest aliquantum inde, quod anima hominis seu [id] quod ejus intimum est, possit
omnipraesens esse ubivis in suo corpusculo, et omnia viscera, et omnia cogitata, et quicquid est hominis, quae tam diversissima sunt, ita regere, ut omnia cohaereant, et omnibus ac singulis omnipraesentia
providere, cui si non talis providentia foret, dilaberentur omnia momento; ea ex fine agit, et quia est intimum hominis, Dominus Solus per eam providet. 1748, 20 Nov.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church