4021. De fide et bonis operibus Qui propugnant fidem salvare absque bonis operibus [3979 ff.], cum eo loquutus iterum, ducens, annon verum est quod fides salvifica non possit dari absque amore, quod affirmabat; postea, an amor dari queat absque bonis operibus; in eo haesitabat, quin opera separata ab amore, cogitabat, et quia novit, quod si dedisset omnia quae possidet pauperibus, et non sit amor, quod usque nihil esset, hoc comprehendebat, inde deductio, quod fides salvifica sit amoris, et amor absque bonis operibus non dari queat; tum quod fides absque bonis operibus sit nulla fides, quae fides intuitiva est, quia cum ponitur absque bonis operibus, ponitur etiam absque amore: videbatur velle, quod amor esset fidei, non quod fides sit amoris. 1748, 20 Nov.