4029. Observatum quod cum angelici chori venirent, quod aliquoties factum, quod toties expellerentur ii qui ibi, et quidem versus me, et versus inferiora, nam quae foramina talia sibi fecerunt, scire voluerunt, quaenam societates angelicae apud me cum dormirem, quod etiam iis videri posse ajebant, tum undenam essent, sicut quod tunc appareret pulcherrimum diversicoloratum, sicut tapetes pulcherrime picti, et hoc late, cum coloribus purpureis et similibus, sed in obscuriori plano, ita forma lata iridea in plano obscuriori, ex eo dicebant se potuisse scire quod angeli qui sunt e provincia oculi, sive iridis, sive retinae ibi, non scio; sed quia tales erant, qui se insinuarant apud eos qui constituunt narium internarum cameram, fine insidiandi mihi cum dormirem, dejecti sunt: sic quoties angelici chori veniebant, percepi quod dejicerentur, et hoc aliquoties, sic ut magna eorum copia esset, cum quibus dein quoque loquutus, et nunc apud me sunt, quaedam versus interiora palati, quaedam versus ventriculum, quaedam versus nates.