Spiritual Experiences (Buss) n. 403

Previous Number Next Number See English 

403. Quod Mahumedani spiritus admodum dociles sunt, obedientes suo Mahumedi, eique omnia officia ex corde praestent, aliter ac multi spiritus in Christianismo

Iterum loquutus sum cum Mahumede [vide 339, 344] et ad me inde spiritus aliter instructi {1} mittebantur, qui instructi erant alio et novo modo delitias faciendi Mahumedi, seu inducendi jucunditates, quas dicit se voluisse transmisisse {2} ad me, sed non permissum est, sed obtinuisse se dicit, quod transmitteret spiritus, ut ostenderet eorum docilitatem, et obedientiam; qui tunc instructi erant, quod Solum Deum Messiam adorarent, et quidem tam parvi quam magni, nam unicuique datur venia adorandi Deum Messiam, Qui regit universum; qua instructione sunt accensi, et gratias Deo humillime {3} agentes {4}, id sibi cordi fore pollicentes. 1747, die 26 Dec. Docti sunt ut inducerent speciem lavacri a capite ad pedes cum delectatione. @1 imperfectum in ms.$ @2 legerimus potius transmittere$ @3 ms. humillimo$ @4 sunt...agentes: vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church