4031. Ostensum mihi est lucidum in quo vivunt ii, qui interna narium constituunt, erat lucidum variatum pulchre venis aureae flammae, pro iis quae affectiones sunt; et lucidum variatum venis argenteae lucis, pro spiritualibus ibi: et ostensum quod quoque habeant foramina patentia, sed non sursum, nec deorsum, sed a latere, per quae, sicut ostensum mihi, vident coelum coeruleum cum stellis parvulis pulchre, et quod apud eos tanta lux sit, flammea aurea pro coelestibus, et lucida argentea pro spiritualibus, dicentes quod quandoque magna lux sit, non per foramina intrans, sed in eorum conclavibus.