406. De frigore eorum qui ex turba diaboli sunt
Quoties permissum est, ut pauciores vel plures ex diabolica turba, seu ab inferno, accederent, toties frigore correptus sum majori minorique, et quidem in diversis corporis locis, circum caput, ad aures, circum corpus, ad pedes, ex frigore adventum eorum nosse poteram, tum ex flatu ut plurimum frigido; et quidem cum iis fere toties loquutus sum: reguntur ut prius dictum [372-73] malo seu malitia naturali, quasi instinctu, et orbati omni rationali, ut non sciant quid agant, sed usque putent se intelligentiores esse omnibus in coelo, et esse summe imperantes; quare cum malitia est insita, et sunt impotentes intelligendi, ex miseratione debui modeste cum iis loqui, quod mirati sunt ii qui non ita diu decesserunt e vita corporis, qui secum traxerunt eam ideam, quod cum diabolo non loquerentur, sed eos jugiter castigarent, sed usque instructi de eo sunt; nam cum Deus Messias tutatur hominem, tum nihil nocet, nec nocet si circumfunderet [eum] totus infernus, tam extus quam intus, sicut ab experientia multa et prodigiosa, mihi satis constitit. 1747, die 26 Dec.