Spiritual Experiences (Buss) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. Sunt tres diferentiae generales inter homines et animas

Genus humanum ut et animae eorum post vitam corporis in tria genera dispesci possunt; 1m genus, quod maximum est, et maxime commune, quod sint instar ferarum sylvestrium, hoc est, contra ordinem. 2) Alterum genus est quidem cum ordine, sed non ex genuino fonte, sed ex inferiori quodam fonte, sed usque spectant deorsum, sicut bestiae terrae, possunt exercere opera quasi charitatis, sed usque spectant mundana; ita sunt ii qui non sunt ex fide in Deum Messiam, gentes bonae indolis inter eos referri possunt, quae facilius retiquis possunt regenerari. 3) Tertium est coeleste, ex fide in Deum Messiam, eorum opera sunt charitates, et charitates sunt fructus fidei. Haec non audivi, nec cum aliquo locutus de eo, sed in cogitatione, aliquid simile in somnicundi {1} specie repraesentatum, sed usque inde concludere possim, quod adhuc aliud genus sit; forte intermedium inter primum et secundum. 1747, die 28 Dec. @1 exitus valde incertus in ms.; J.F.I. Tafel somniandi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church