Spiritual Experiences (Buss) n. 417

Previous Number Next Number See English 

417. De mutatione facta in coelo

Fuerunt, qui altissimum locum in coelo occuparunt, ex eo quod crediderint in terra, se supremos esse, et omnes praeter eos, tanquam nihil, locus iste occupatus a quibusdam, quorum mentionem non facere licet, nec causam licet propalare, assimilantur similes stellis, nam apparent sibi tanquam soles, et qui ex mundo animae alluunt, eos adorant, et quia adorarunt in vita, introducuntur ad eos primum, ut dein inde eximantur; stellarum istarum magna heri, ni fallor, ex altissimo eo loco dejecta est, et cum eo, quem adorarunt, sicut idolum, circiter turba tunc manens 500 ad {1} 600, ut dictum, sed ii cum principe eorum in hac sphaera subsistentes hodie, sicut continue prius, sed nunc majores turbas excitare inceperunt, quare postquam princeps eorum instructus iterum et admonitus, et tamen a sua opinione fidei inversa non desistere voluit, ideo rejectus est, et per unum aut alterum circiter minutum passus cruciatus infernales, in quibus misere exclamavit, mox ab iis liberatus vox ad eum ex coelo venit, quod Jesus Christus est Filius Dei, ita incepit tunc cogitare, et aliquid agnoscere, sed quia cruciatus primum adegerunt eum, ejus confessio adhuc non potest accipi, quia adhuc non ex fide. 1747, d. 29 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church