423. Quod Quakeri imprimis, dum in alteram vitam intrant, adorent nubem, in genuflexu {1} @1 ms. in genuflexi sed forte ii genuflexi$
{1} Apparuit mihi unus obscure, genuflexus {2}, sicut nubes, qui adorabat nubem, dum inquirerem quid id, dicebatur, quod tali phantasia regantur Quakeri, quia coelum sibi fingunt ex sua phantasia, et ignorant quid vere coeleste, vel quid fides, nam coelum optant, et fingunt, ea vertuntur in similem phantasiam, nec aliter fieri potest, quia non se instrui patiuntur ab aliis, nec {3} a Verbo Dei Messiae, sed inhaerent suis captis principiis, et putent se a spiritu sancto regi, cum tamen nihil minus, sunt enim spiritus, qui non cognoscunt quid coelum, et quis dominus coeli, sed usque cupiunt salutari ut spiritus sanctus, turbam istam augent {4} animae quakerianae, sed distinguuntur a spiritibus per lineam albam circum caput duorum {5}, nam utplurimum duo apparent; vocantur ab iis spiritus Enthusiastici, simplices, qui solum ex principiis eorum captis, et doctrinis, loquuntur, et sic excitant enthusiasmum, quem maximopere aestimant, ut possint homines esse, et se spiritum sanctum ostentare. 1747, die 30 Dec. @1 422 deest$ @2 ms. obscure genuflexus$ @3 imperfectum in ms.$ @4 exitus manu B. Chasianier attactus$ @5 supra duorum manu B. Chasianier erronee scriptum deorsum; eadem manu duorum in deorsum mutatum$