Spiritual Experiences (Buss) n. 439

Previous Number Next Number See English 

439. Quod incredibilis sit malitia eorum, qui hodie in alteram vitam ingrediuntur Quid {1} sinistra ex dextra

Per plures dies permissum erat iis, qui non ante plures annos mortui in vitam alteram ingressi, dolos et machinamenta sua, contra ea quae vera et bona sunt, exercere {2}, ea pervertendo, et per plurimas alias machinationes, quas nusquam possum describere, subjecta habent, se mutuo instigant, concentrant malitias, quae incredibiles sunt, ex quibus satis constare potest, quod hodie vastata sit fides. 1748, 2 Jan. Tota sphaera inferior seu spirituum venientium e terra fere talis est, ut quando vox demissa sit de coelo, pervertatur, et vix percipi queat qualis sit. Quae intus latent in homine, et emta {3} per exercitia, haec prodit in introitu ad alteram vitam quando admittuntur inter spiritus, qui mihi a sinistro latere {4} repraesentati sunt, antrorsum versus dimidiam faciem; qui ad dextram, ii sunt probi, quod observandum, nam omnes quotcunque a sinistra sunt perversi et perversores, tam diris modis, ut nusquam aliquis homo in mundo id credere possit, sunt modo radix {5} mali, quae agunt, quorum est instinctus, sed tetrior est eorum qui aliqua rationis luce pollere sibi videntur. Turba infernalis haec destituetur lumine naturae. @1 sic J.F.I. Ta/el; ms. Quad' ut apparet$ @2 ms. excercere$ @3 J.F.I. Tafel aucta$ @4 ms. laterre$ @5 nisi legeris radice vel radics$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church