Spiritual Experiences (Buss) n. 453

Previous Number Next Number See English 

453. Quod sint animae solutae a corpore in alteram vitam venientes, quae castigari, puniri, ac torqueri amant

Sunt quoque animae, quae contraria indole sunt, quam caeterae, seu Europeanae, dictum mihi est, quod essent ex Africa, ii dum in alteram vitam intrant, amant castigari, imo duriter tractari, inde bonum sperantes, et absque punitione indignantur, sunt quidam etiam qui duriter eos tractant, quos vocant diabolos, unus eorum mihi ostensus est, erat turpi seu flavo nodosoque corpore, eorum tractationes malae sunt diversimodi {1}, id genus mihi monstratum est, quod aquila sederit super caput eorum, et abstulerit cerebrum, quod factum cum dolore secundum phantasias, nam duras eas praebent; tum per species punitionum acutarum, hoc amant, sed usque ex dolorificis sensationibus, tandem incipiunt ea aversari, et simul eos, qui eos cruciant, quos diabolos vocant, sic phantasias exuunt, ac in coelum introduci se credunt, in quod, ut nunc dicunt, nemo intrare potest nisi per punitiones et afflictiones, hoc populus ille credit, et alte recondit in sua conscientia, quare etiam similiter tractantur, ac inde obtinent praemium, quod in laetiora veniant, quae vocant Paradisiaca, ac vident paradisos, et perplures amaenitates, postquam odio habeant turbam eos cruciantem; diu mecum loquuti sunt, sermo eorum est conjunctus cum quodam collisu, quasi panni, ex quo dignosci possunt; ex quibus, et iis quae mihi prius dicta sunt, ex Africa major pars quam ex aliis partibus terrae, introducuntur in coelum; nam conscientia eorum, in iis, in quadam via veritatis est. 1748, die 7 Jan. Desiderant ut scribam, quod prorsus in via veritatis sint, quia id ex paradisiacis sciunt. (m)Dicunt, quod non suam gentem solum ament, sed quod omnes quotcunque in coelo sunt, sic amorem communem insitum habent: nigredinem corporis detestantur, nam sciunt quod animae eorum candidae sint, corpora autem nigra, quae abominantur. Postea non iis est loquela talis collisa, sed cogitatio sicut angelica, et sunt super caput ut nunc.(n) @1 ms. divesimodi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church