Spiritual Experiences (Buss) n. 460

Previous Number Next Number See English 

460. Ex quadam experientia hodie, animadvertere {1} potui, quomodo spiritus fingere queant verosimilia, et sic illudere mentibus humanis, sicut figmentum eorum, de incolis Saturninis, quos dicebant esse parvulos homines, qui essent quoad maximam partem parvi quoad staturam, sed usque bonae indolis, et quod plus meditentur quam loquantur, quod in frigida tempestate vivant, quod eos qui sunt mali, a se ejiciant (non autem morte mulctent, quod impium esse dicebant, sed quod sic a societate exterminati sint, nec tolerentur amplius a reliquis), quod {2} colant Deum creatorem universi; ac similia, quae finxerunt veris similia; sed quia particularia volebant adjicere, non potui credere; interim inde potui deducere, quod incolae istius orbis, tametsi ignorarent Christum Jesum, usque quod aliquo Verbo Divino debeant instructi esse, sic ut cognitionem Ipsius, tametsi obscuram habeant, et {3} [quod] qui non habuissent, similiter ac gentes in nostra tellure, ut Africani, qui destituti cognitionibus, usque salvari possint. 1748, die 11 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. animadverti$ @2 ms. reliquis, quod$ @3 ms. habeant; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church