Spiritual Experiences (Buss) n. 466
466.
Quod stella in zenith cum reliquis ceciderint
Hodie circiter ad horam 10, ea stella, quae se solem reliquarum ex phantasia putabat [461], cum aliquibus circum, e loco suo lapsi sunt, et quidem antrorsum
ad dextram, ad mare quoddam, ad quod deducti, ut spectarent in mare, quod est stagnum, sed hoc adhuc durat, nam saepius admonitus est tam minis, poenis, quam persuadendo, ut desisteret, imo detrusus
a coelo, et gravi modo, sed brevissime punitus; praeterea, missus per aliquot dies, ut circumvagaretur, semel etiam subductus a Deo Messia, latuit {1}, et quaereret socios, et similia,
sed incassum adhuc, quia per tantum temporis imbutus est omni astutia, quae facta ei naturalis, et sic operatur ut ex instinctu, et quidem subdole; sicut tempus dat, jam blanditer, jam cum precibus, saepe
cum gravissimis minis; sed quia ita imbutus est, non sciri potest, an aliqua spes conversionis penes eum sit; cito se in periculis et timore convertit, et agit precibus, mox autem redit ad phantasias. @1
interlineale supra et quaereret...similia postscriptum in ms.$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church